Herstellung
Kupferstecher*in:
Technik:
Klassifikation und Beschreibung
Inschriften:
HIEROGLYPHICORVM EFFIGIES 37
Platzierung:
im BildAnmerkung:
Titel der Tafel, AbbildungsnummerLector Iucundissime, ac veterum rerum studiosiss. Si nescis, instrumentor[um], quae in hac tabellâ graphicé excusa uidentur, his pauculis verbis facillime te intellecturum spero. Nam ex his characteribus,
quae infra notati sunt, nullâ omnia labore percipies. Igitur que A. litera adscripta hîc subnotantur, Simpulum, siue Simpinium, aut Simpiuium est, quô e Cratere aquam Sacrificulus hauriebat. B. verá Sacerdotis
pileum tibi demonstrat. C. Lituum. D. Aspergillum. E. Securim, quâ Hostia mactatur a Popâ. F. Secespita, quâ exta Sacrificiorum ministri partiebantur. G. arcula laureata est: ubi Thus asseruabatur.
H. Candelabrum. I. pateram indicat. K. Vrceolum, cu[m] ramo Laureo qui pacis symbolum est. L. vbi pugio sit, indicat, quô hostia iugulabatur. M. demu[m], velu[m] quo Pont. Maximus caput inter sacrificandum con:
tegebat ex veteri Romanae religionis instituto. Quae omnia hodie in capitolio intra Conseruator[um] palatium visuntur.